- FORUM
- FORUMan a ferendo, quod eo controversias suas et quae ven dere vellent, conferrent, ut voluit Varro: an a voce foras, quod sc. foras et sub dio sit, ut alii: an a fando, ut Isid. sentit, dictum, varias habet significationes: quibus omnissis, de iis tantum dicam, quo res conferri solebant. Horum duo apud Romanos fuêre genera: alia nempe ad Urbis splendorem facta, in quibus hominum fiebant conventus, vel negotiorum civilium vel delectationis causâ: alia ad communes Populi usus parata, negotiantibus patebant. Prioris generis erant, Forum Romanum, Caesaris et Augusti: quibus Domitianus Imp. quartum additurus, morte praventus est: fundamenta tamen iecit; Nerva vero exaedificavit et exornavit, Transitorium appellatum: quod inde in tra Fora transitus pateret. Quintum et celeberrimum adiecit Traianus, in quo columna 140. cubitorum altitudine fuit, res ab eo gestas exactissime referens. Posterioris generis, plurima fuêre, de quibus infra aliquid subiungetur: postquam de Foro Romano hîc paulo latius disseruero. Fuit hoc antiquissimum et propterea Vetus appellatum, teste Herodiano; incipiebat a Capitolii radicibus, ubi nunc Septimii arcus est, et secundum longitudinem ad S. Mariam novam, ubi Titi arcus, protendebatur: secundum lat. a Palatini radicibus, ad viam sacram et Saturni aedem pertingebat. Nonnumquam simpliciter Forum dictum est, aliquando Latinum seu Latium: non raro Palladium, ab aede Palladis, plerunqueve Romanum, a dignitate Urbis, quod prae ceteris esset orantissimum, propter aedificia, et frequentissimum, propter iudicia. Propert. l. 4. Eleg. 4. v. XI.Atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,Stabant Romano pila Sabina Foro.Eleganter id describit Plaut. in Milite Glor. Habuit in circuitu undequaqueve tabernas, per pilas distinctas, quibus nomen aut ab opificibus, aut a situ, aut a numero. Aedificia, quibus insigne fuit, enumerat Onuphr. Panvin. l. de Urbis regionibus; nec non Bernardus Gamuccius Antiqq. Rom. Italice scriptis. Mentionem hîc saltem Rostrorum faciam, quae ibidem fuêre, et statuae Marsiae coronati, ad quam litigantes convenire solebant. Horat. Serm. l. 1. Sat. 6. v. 119.Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod crasSurgendum sit mane; obeundus Marsyae.E' regione Marsyae Libonis fuit tribunal, ubi foeneratores conveniebant inter porticum Iuliam et arcum Fabianum, ut vet. Interpres Persii scribit etc. Reliqua apud praefatos Auctores reperies, quibus adde Georg. Fabric. in sua Roma. Hinc phrases Forum agere, indicere, ponere: quarum postremâ utitur Manil.—— Nec non lascivit amoresIn varios, ponitque Forum.Ubi Scalig. abicit curam Fori; cui Barthius adstipulatur, ponere pro seponere sumens. Salmas. pro cognitore scenicus exsistit et Foro renuntiat. Gronov. vero, ponit Forum, i. e. in mensa statuit alveum sive tabulam lusoriam: ex Suet. in Aug. c. 71. qui Forum aleatorium calefacere ait. Habuêre et Athenienses sua Fora iuxta Legem: Πάντας Α᾿θηναίους λαχεῖν εἰς τὰ Δικαςήρια, Athenienses in sua quisque fora forte distribuuntur, sed de his vide supra in voce Dicasteria: et plura de Foris Rom. apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 7. equo saltem pauca haec addam: Comitium partem fuisse Fori Romani, in quo Rostra erant, et praeter quinque supra memorata, in quibus ius dicebatur, fuisse quoqueve Salustii Forum, in monte Quirinali, quod post Africanam Praeturam Sallustius emit, una cum hortis, qui et nunc Sallustiani apellantur. In eo loco hodie S. Susannae aedes est.Fora urbis Romae, quae negotiantibus inserviebant.Argentarii Fori meminit Vitruv. ut Archimonii Victor. Aurelii mentionem facit Cic. Boarium. Ceditium, de quo vide Festum. Cupedinarium. Esquissini meminit Appian. Iugarii recentiores. Olitorium. Pecuarium. Pistorium. Rusticorum sive Suburanum. Suarium: quibus adde Agonium etc. Alex. ab Alex. GEn. dier. l. 2. c. 12. tredecim recenset Fora: P. Victor l. de urbis regionibus: septendecim enumerat: Decem Fororum mentionem facit S. Ruffus. Onuphr. Panvin. novendecim recenset, in sua Regionum descriptione. Nec omittendum Forum rerum Furtivarum Suburra sc. uti infra videbimus. Ut de Foro rerum venalium, in civ. Atheniensi, aliquid addam, ibi Agoranomi, Graec. Α᾿γορανόμοι, Magistratus erat, Veteribus passim memoratus, ob l. Α᾿ψευδεῖν κατα τὴο ἀγορὰν. Harpocration Αγορανόμοι οἱ τά τατα τὴν ἀγορὰν ὥνια διοικοῦντες ἄρχοντες. Proin illis curae erat, ne imponerent et fraudem facerent, sive venditores sive emptores: saepius enim Athenis usu venisse scribit Lysias, ut Sitonae, quo impunitius annonam flagellarent, falsa quaedam comminiscerentur et spargerent in vulgus. Imo adeo sancte legem hanc observatam voluêre Athenienses, ut Aristonici Lege cautum sit, ne Piscarii pisces minoris, quam indicassent, venderent: si secus fecissent in carcerem raperentur. Vide infrâ, ubi de Piscibus: quam vis haec cura Opsonomis in specie imcumberet. In universum vero rerumvenalium in Foro cura penes Agoranomos erat, quieos, qui in Forum convenerant, si quid committerent in leges, flagris caedebant, Interpr. Comici Acharn. Iis vectigal pendebant, qui Athenas aliunde adportassent in Forum quidquam mercimonii. Unde Dicaeopolis apud Atistophanem dramate cit. anguillam a Boeoto sibi dare petit ἀγορᾶς τέλος Fori Tributum. Ita enim is,Α᾿γορᾶς τέλος ταῦτα γέ του δώϚεις ἐμοὶ.Scholiastes: ἔθος ἦν τὸ παλαιὸν τοὺς εν τῇ ἀγορᾷ πιτράσκοντας τέλοςδιδόναι τοῖς λογιςαῖς, ubi per λογιςάς intelligit Α᾿γορανόμους, Mos erat antiquus, a vendentibus vectigal solvi Logistis, vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. in. 5. Alii ab Agoranomis Sitophylaces erant, de quibus infra. Vide quoqueve ubi de Pantepolis: de Fori vero apud Romanos ornandi ab Aedilibus more, instituto circa A. C. 443. post partam de Samnitibus victoriam, Casaub. ad Suet. Iul. c. 10. uti de Fort subselliis, ad tempus solum exstrui solitis, horumque mancipibus, eundem Ner. c. 19. et de εν ἀγορᾷ Μάντεσι infra in voce Sortes. Addam in ipso Foro piscario sive in ipsis Salariorum tabernis obsonia sua vorare sordidissimis solum quibusqueve et ὀψεφαγεςάτοις in usu fuisle. Talis Clio in Hedyli Epigramm. A. thenaeolaudata l. 8. quod emendatum exhibet in Observationibus Arnobianis l. 8. Des. Herald. ubi et eodem modo accipi vult Antiphanis haec, apud aundem Athen. Ibid. p. 342.Θοινικὶδης δὲ ταυγέας θ᾿ὁ φίλτατοςΑ῎νδρες παλαιοὶ ὀψοφάγοι τοῖοί τινεςΟ῟οι καταβροχθίζειν εν ἀγορᾷ τὰ τεμάχη.Nec omittendum, uti in aliis celebrioribus urbium locis, sic et in Foro Agyrtas, et Circulatores omnis generis, stipem iam olim hominibus excutere solitos. Ita enim Augustin. de Mathematicis Tract. 4. in Ioh. Tendunt ad capiendos homines et hoc in plateis ---- Quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in Foro tenditur. Et de Aegyptiis Circulatoribus Origenes c. Celsum l. 3. Καὶ πρὸς τὰ ὑπὸ τῶ μαθατῶν ὑπὸ Α᾿ιγυπτίων ἐπιτελούμενα, εν μέσαις ἀγοραῖς, ὀλίγων, ὀβολῶν ἀποδομένων. Vide eundem Herald. ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.